[155] EPISTOLA LV. IACOBUS ARMINIUS IOANNI DRUSIO. Egi hisce diebus cum UTENBOGARDO Super negotio, de quo multus nobis sermo erat, quum hic esses, eique id commendare studui pro viribus: at exigua opera ad hoc opus fuit apud illum, qui sponte sua & naturae quodam affectu ad illa studia propendit. Quare operas pretium erit, ut illum de rationibus tui instituti, ejusdemque utilitate per literas edoceas, quo solide & accurate negotium hoc apud Ordines agere possit, & quod volumus impetrare. Sperat omnino si utilitas rei, quae prae manibus habes, commode explicata ordinibus innotescere queat, non frustraneam fore, pro ea, intercessionem. Hoc ergo age, nec cunctanter. Res enim magna est, quam tibi proponis & laboriosae plena operas, sed cui fructus, meo judicio, responsurus sit amplissimus. Mirarer cur plerique hac aetate, tam jejune de isthoc studii genere sentiant, nisi viderem multos, etiam inter eos qui sacrosancto studio devota gerunt pectora, partim superficiaria rei Theologicae contentos cognitione solidam & vero nixam fundamento non quaerere, partim illa sola magnifacere sine quibus salutem constare non posse putant, floccifacere autem quae ad phrasin sacri sermonis, ad certum sensum Scripturae, ad antiquitates priscae judaeorum Ecclesiae, ejusdemque ritus, mores, consuetudines, tum in sacris tum in civilibus rebus pertinent. Quod magis mirum est, quum tantus ubique inter potentes & doctos sit numerus, qui quantivis pretii aestimant etiam minutissima, quae ad Romanae Graecaeque rei & linguae scientiam vel tantillum momenti adferre posse arbitrantur. Hujus autem rei, praeter supinum omnis religionis & praesertim verae, qui in multorum viget animis, contemptum, caussam esse puto summam, & cum nisi impigro & assiduo labore superandam difficultatem, quam in istarum rerum inquisitione, elucidatione, & enucleatione necessario positam vident. Quem laborem plerique fugiunt, aliis per occupationes impendere integrum non est, paucissimi ob ignorantiam istarum Orientalium linguarum adhibere cum fructu & emolumento possunt. Quare rem illam omnium in divinis eruditorum opera dignissimam, tu porro tractandam suscipe; instructus es a cognitione illarum linguarum, quae ad eam requiruntur, suppetit tibi copia librorum necessariorum, otium non deest, quantum postulat usus, •φιλοπονια• adest tibi necessarium magnis ingeniis ad praeclara perficienda instrumentum; ad reliqua quae desunt, quia aere suppleri possunt, rogandi penes quos ejus est satis ampla potestas: ad hoc negotiationis munus se promptum offert UYTENBOGARDUS, argumentis tantum instrue facundum intercessorum, & illius fidei negotium caetera securus committe, effectum dabit ex voto, nisi quis malus genius tantum bonum nobis invidebit. His vale, Vir Doctissime, & te unice colentem redama, quod facis. Precor Dominum IESUM ut tuis studiis ad nominis sui & Ecclesiae amplificationem benedicere affatim dignetur. X. Kal. Ian. MDXCVII . stilo novo. |